|
Link 1
|
Link 2
|
Link 3
|
Link 4
|
Link 5
|
« Back
Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur,
deinde vincendo per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit.
Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum,
Rhenum et Oceanum est, et circuitu patet ad bis et tricies centena milia passuum.
Brittanis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat,
eosque victos, obsidibus acceptis, stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum
imperavit stipendium sestertium quadringenties, Germanosque trans Rhenum
aggressus, immanissimis proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit,
apud Arvernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo,
Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.
E' vietato modificare il Layout senza il mio permesso!
E' vietato togliere i credits o togliere gli Annunci Google.
You can not modify this Layout without my permission
You can not cancel the credits and the Google's Ads.
Ricorda: il file "anylink.js" deve esserci in tutte le cartelle.
Remember: the file "anylink.js" must be in every folder.
|
|